Projectus Cæsar Redivivus ex experientia docendi apud Departamentum Linguarum Anglo-Germanicarum Facultatis Litterarum Universitatis Foederalis Fluminis Ianuarii (UFRJ) ortus est, praesertim in disciplina “Litteratura Germanica I – ab originibus ad Barocum”. Propositum consuetudinem instaurat a Prof. Dr. Álvaro Alfredo Bragança Jr. institutam, ut Commentarii de Bello Gallico a C. Iulio Caesare conscripti in studiis adhiberentur.
Difficultates studentium circa versiones antiquas, una cum carentia recentiorum interpretationum ad usum didacticum aptarum, impulserunt ad confectionem translationis partialis librorum IV et VI, quae de populis Germanicis tractant. Hac translatione coniunctae sunt methodi paedagogicae ex praeceptis de Arte Militaris sumptae, in quibus Ludi Belli (Kriegsspiele) prorsus pro usu didactico adhibentur. Inde orta est activitas ludificata, quae scaenam belli in Galliis repraesentat et visualiter simulat.
Haec ratio docendi permittit ut discipuli intellegant structuram exercitus Romani, rationes bellicas, causas politicas, necnon contextus sociales et culturales temporis. Effectus methodi fuerunt amplificatio studii, augens participationem spontaneam atque etiam allectio discipulorum ex aliis disciplinis, praesertim Linguae Latinae.
Quoniam opus Caesarianum magni momenti ad institutionem classicam semper fuit, hic projectus proponit eius usum renovare in contextu inter disciplinarum et digitalium Humanitatum. Sub auspiciis Prof. Dr. Anderson de Araújo Martins Esteves et congruens cum propositis Programmatum Studiorum Graduatorum in Litteris Classicis (PPGLC), hic labor intendit:
- translationes operum Antiquitatis augere;
- novas vias docendi Latinitatis evolvere;
- methodologias digitales divulgare, quae ad inclusionem socialem et digitalem conferant.
Sic consilium est cognitionem humanisticam latius propagare, aequabilitatem in studiis scientificis fovere, atque participationem academicam futurorum peritorum Studiorum Classicorum sustinere.
Prof. Dr. Leonardo Vichi (PPGLC/FL/UFRJ)